- GAUDIUM
- GAUDIUMinter Numina Romanorum memoratur Clementi Alex. Protrept. p. 12. Vide quoque supra Dii. Alias Gaudium, πάθος lenius, quam laetitia. Cic. Tuscul. Quaest. Quum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud Gaudium dicitur; quum autem et inaniter et effuse animus exsultat, tum illa laetitia gestiens, vel nimia, dici potest. Et Hier. ad Galatas c. 5. In secunde spiritualium fructuum loco Gaudium positum est : quod Stoici quoque, qui distinguunt inter verba sitbtislius, aliud quid esse aestimant, quam laetitiam. Gaudium quippe esse aiunt elationem animi super his, quae Digna sunt, exsultantis: Laetitiam vero effrenatam animi elationem, quae modum nesciat. Utrumque nempe ἔπαρσις elatio est, sed haec ἄλογος unde frequens Laetitiâ exsultare, imo et trepidare: illud μὲτα λόγου, Desid. herald. Animadv. Arnob. l. 7. Et quidem Gaudium ex homine nato ingens. Quamvis enim non nasci optimum iudicavit gentium consensus, Thraces quoque hominum natales flevêrunt, persae item ante quartum vel quintum vel septimum annum natos non aspexêrunt, finito nempe primo fatorum circulo, quod et vett. Gallis placuit: verissime tamen Dominus noster, Ioh. c. 16. v. 21. Mulier, inquit postquam peperit puerulam, iam non meminit asslictionis, propter gaudium, quod homo sit natus in mundum. Et rident matres, post septimum diem, quando vitalem sperant natum. Meliorum etiam morum gentes de feliciter transacto puerperio laetabantur. Gaudium et salutatio inter amicos et clientes, Hodie nate salve; ab Oriente ad Romanos delato more: postes puerperae tertia die coronati, munera natalitia puero oblata, polypi, sepiae, coronae, gemmae; puerperae, umbellae, atmillae etc. servis alia: porro epulae, spectacula, statuae exhibitae, Quae laetitia eo maior apud Romanos fint, quo maioris prolis desiderio Rei publicae augendae causa, connubiique retinendi et ob iustrium liberorum, ardebant matres. Vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. et hîc non uno loco. Inde natorum gaudia, apud Papin. Stat. Theb. l. 10. v. 420. pro liberis, qui toti ex amore et gaudiis constant, ut ad l. ait vet. Scholiastes etc. Sed et non minus Olympionicarum olim gaudium fuit, utpote victorum in certamine quo in humanis rebus nihil habebatur praestantius: ut alia omittam. Verum et hîc modus tenendus: Gaudio enim nimio exstinctos habemus non paucos: duas feminas apud Liv. l. 7. a pugna Thrasymena: et praeter Chilonem, Sophoclem ac Dionysium I. Siciliae Tyrannum, utrumque Tragicae victoriae nuntio accepto, apud Plin. l. 7. c. 53. Alios. Nec mirum, cum vehemens gaudium, velut paria cum dolore faciens, non raro lacrimas quoque excutiat. Claud. Bello Gildon. Carm. xv. v. 228.Quem simul ut vidit natus nam clara nitebatCinthia permisto tremuêrunt gaudia fietu.Quam in rem egregia habes, apud C. Barth. Animadv. ad Stat. Theb. l. 5. v. 728. At a gaudio Christianorum nullum periculum, quos ob hoc unice gaudere Dominus I. C. vult, Math. c. 5. v. 12. quod nomina sua scripta sint in caelis, uti ex Evangelio discimus. Apocal. c. 12. v.XI. et 12. Vide quoqueve infra ubi de Laetitia, it. in voce Zeta: ubi verba Dominica. Εἰσελθε εἰς την` χορὰν τοῦ Κυρίου σου, sic intelligi posse, ut χαρὰ, Gaudium, nomen dicatur esse Diaetae seu Cenaculi Patris caelestis; allusipne factâ ad Principes huius saeculi, qui magnificis suis diaetis peculiaria nomina inseribere soliti sunt, videbimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.